Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. " Tardiores," inquit, " ad beneficia danda
facimus non vindicando data nec infitiatores eorum
adficiendo poena." Sed illud quoque tibi e contrario
occurrat multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicundae aditum erunt et
innocentiam sollicitiore habituri loco.
[2]
Deinde erimus
per hoc ipsi quoque ad danda tardiores ; nemo enim
libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum
bonitate invitatus est et ipsa pulchritudine rei, etiam
libentius dabit nihil debituris nisi quod volent. Minuitur enim gloria eius officii, cui diligenter cautum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.